# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 414

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/414

Posterior causa, quanquam minus a Medicis usque eo fere cognita, atque in eorum scriptis tacta sit, frequentissima tamen: testante id inter alia, cardialgia, dolore ilei & coli spasmodico, a sanguine intra tunicas ventriculi Simili ratione, & intestinorum nervea stagnante subortis. in vesica, quae ex meris tunicis & membranis nerveo musculosis, subtilis sensationis constat, a sanguine intra vasa nimium congesto& nerveas divellente ac distrahente, vehementem subo riri posse spasmum, non modo vero est simillimum, sed & sectio in praesenti casu instituta, id luculenter apertum reddidit. Neque mirandum est, quod calamitosi hi interdum cruciatus inducias egerint & ad tempus quieverint, hoc videlicet contigit quando ex variis causis sanguinis ad vesicam appulsus, quodammodo diminutus & retardatus fuit. Medicamenta, quae ad dolores levandos, ad acrimoniam humorum obtundendam, ad exulcerationem mitigandam, ad urinae fluxum provocandum fuerunt exhibita, supervacanea & nullius usus fuisse, jam quisque sagacioris ingenii & judicii Medicus ex facili intelliget.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
