# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 416

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/416

De gravi spasmo & dolore vesicae Demum superveniebat paresis manus dextrae: quae quamdiu perstitit, remissior fuit dysuria; illa vero evanescente, atrocior vesicae spasmus & dolor cum assiduo urinam mittendi stimulo illico repetebat. Duravit hoc malum per aliquot septimanas. Varii generis tentata a Medicis remedia. Missus aliquoties intra morbi decursum, e pedis vena, sanguis: sed citra fructum. Tanta enim doloris & spasmi in pube & pectine secuta est atrocia, ut appetentiam ciborum, somnum & vires penitus dejiceret, atque urina pauca & cum summa difficultate efflueret, purulentae quippiam materiae continens. Inducias quandoque dolores agere videbantur: sed mox redierunt. Tandem vesicae inflammatione, ex parte exulceratione, febreque acuta purpuracea supervenientibus, vitam cum morte, non sine summo totius civitatis luctu commutavit. Epicrisis. Quando in hac gravis morbi historia enarrata phoenomena & circumstantias probe rationi subjicimus, & paulo attentius consideramus; abunde constare arbitror, causam funesti hujus mali neque in vesicae calculo, neque in humore acri intra cavitatem vesicae detento, sed in decubitu sanguinis serosi scorbutici intra membranas ejus delitescentis esse quaerendam & constituendam: quem postea inflammatio cum febre acuta & purpuracea exitiosa insecuta est. Mea quidem sententia nullum dubium superest, quin a purpura retrocedente, ob incautius paulo, intra morbi hujus decursum, subinde admissum frigus, & crebrius celebratam venae sectionem, quae difflationem humoris morbifici per extimam cutim valde moratur, vis morbi multum increverit. Placet vero hoc loco similem quandam notatu dignam observationem, M. N. C. insinuatam, adjicere, quae abunde docet, a sero impuriori intra vesicae tunicas stagnante lethales fieri posse vesicae inflammationes. Ita enim legimus, Dec. Il. ann. VII. observ. 143. quendam sanguineo cholericae constitutionis a juventute stranzed by Dis stranguria afflictum, increscente aetate commissisque in diaeta erroribus, frequenti ac dolorifico paucae & pallidae urinae, singulis fere vel vix dimidiae horae quadrantibus cruciatum fuisse mictu, una cum tenesmo. Quod malum posteaquam ultra annum frustra omnibus datis durasset, octo ante obitum hebdomadibus accessisse in urina reddenda impedimentum, brevi tamen iterum cessans, intumuisse, doluisse pedes, ac erupisse passim in dorso & pedibus pustulas, cum ardore, subsequente spontanea ruptura, exulceratione, tandemque leniori quasi gangraena. Mature quidem topicis haec fuisse abacta, in regione pubis autem intensissimum dolorem subsecutum tam incredibilem, ut aeger ejularet, mens alienaretur, paralysi latus sinistrum afficeretur, tandemque motibus convulsivis ipsa mors accederet. Exemta post mortem vesica, interius totam nigricantem conspectam fuisse, sphacelatam, sine ullo tam sabulo quam calculo. - – a s

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
