# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 418

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/418

De gravi spasmo & dolore vesicae ut in brachio mitteret, & loco cerevisiae decoctum ex ipeciebus emollientibus & leniter carminativis biberet, auctor fui. Interdixi autem vinum Rhenanum, & ut in quiete corpus servaret suasi: liquorem quoque anodynum nostrum cum croci essentia mixtum, ad usum internum commendavi: neque minus infusum Theiforme, quod herbam veronicae, virgae aureae, flores malvae, summitates millefolii, radicem altheae, eryngii, glytirrhitae, nucistam & semen foeniculi habebat, mane hauriret praecepi. Dedi quoque consilium, ut vesicae regioni frequenter epithema, quod ex vino rubro cum floribus lavendulae, chamomillae Romanae, sambuci atque rosarum rubrarum decocto, parabatur, applicaret. Haec quidem usurpavit aegra, & quamvis nondum ex toto malum fuerit depulsum, levamentum se tamen exinde recepisse mihi rescriptum est. Epicrisis. Affectus qui ex laesa vesicae substantia oriuntur, praesertim si per aliquod jam duraverint tempus, curatu non tam faciles sunt ac esse forsan putantur. Possunt tamen opportunis adhibitis remediis mitigari, ut per plures annos trahere adhuc vitam, licet cum molestia, possint hoc vitio laborantes: cum alias incauta victus ratione, vel importuna per medicamiPerna tractatione, lethalem facile eventum sortiantur. quam enim ardua & difficilis res est, vasa vesicae sanguinea, a fortiori impetu & appulsu sanguinis in eadem, nimium relaxata, pristinum tonum reducere, & motus naturae aliquoties eo directos avertere. Ex hac porro morbi historia illud in usum convertere possumus, quod a sola causa externa, videlicet corporum gravium sublevatione & gestatione, in sanguine abundantibus, impetuosa ad partes inferiores in abdomine contentas, quae quo nobiliores & sensibiliores eo gravius luunt, sanguinis enasci queat congestio; quae certe multorum, nisi cita ope succurramus, funestorum symptomatum fons atque origo evadit. Neque ullo modo mirandum est, congestionem illam in nostro casu vehementiores turbas ex citasse, quum terror supervenerit, cujus ea indoles ac facultas est, ut universam humorum massam, motu vitae plane contrario atque infensissimo, ab exterioribus ad interiora cogat atque repellat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
