Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 420
Unproofread scanNot analysed yet
Epicrisis. A gonorrhoea Venerea perperam &nimis cito curata, ego in praxi mea, morbos vesicae &vicinarum partium post longum saepius tempus demum successisse, multoties observavi. Et ratio ex anatomicis quam facile petenda est. Notum enim est glandulas prostatas, quae plerumque sedem gonorrhoeae constituunt, collo vesicae, adeoque ejus sphincteri &urethrae principio esse annexas. Quod si itaque hae glandulae vel nimium relaxatae &tumefactae, aut scirrhosae, comprimunt vesicae collum, vel acrem exsudantes humorem sphincterem &urethram spasmo ac dolore afficiunt, mictum difficilem, ad tempus penitus suppressum, imo interdum cum dolore &spasmo consequi, minime mirandum est. Et tale vitium quoque in praesenti casu, dictis partibus inhaerere, symptomata satis perspicuum reddunt: nam propter compressum vesicae collum, ejaculatio seminis non modo impeditur, sed &urina tenuis quasi filum prolicitur, &quandoque ejus fluxus penitus intercipitur: quod si vero, ob molem tandem prorumpit, orificium urethrae cum vi aperitur: unde talis sonitus, qualis in casu enarratur, emergit. Ego pro potu ordinario tontem Selteranum suasi, cujus eximiam virtutem ac facultatem in renum &vesicae morbis, ad leniendos dolores &spasmos, urinae fluxum promovendum, canales obstructos aperiendos, atque mucum viscidum detergendum non satis dilaudare possum. Et quoniam in gonorrhoea inveterata, &in morbis vesicae &urethrae ex hac prodeunt bus, per aliquot exempla, mirabilem thermarum Carolinarum potum, &earum aquae salutiferae in membrum injectionem crebriorem, deprehendissem; non dubitavi ejus usum &fructum de meliori commendare. OBERV. VI.