# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 422

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/422

De gravi spasmo & dolore vesicae tibus continuaret, ad roborandum vero imbecillum ventriculum, qui perpetuus fere continuorum dolorum comes est, vini Hungarici optimi & recentioris haustulum intra cibos sumeret, ac intra mensis spatium, pilulis ex pulvere rhabarbari, extracto rhabarbari & therebinthina Veneta paratis, alvum ter minimum subduceret, auctor fui suasorque. Quibus monitis, vir summe prudens quum obtemperaret, ad sexagesimum & tertium annum, nunquam tamen ab omnibus doloribus prorsus immunis, vitam protraxit. Epicrisis. Gonorrhoea ex impura Venere contracta, quo familiarior juvenili aetati est, eo minus recte eius sanatio suscipitur; quia affecti non periti & circumspecti Medici consilio, sed chirurgorum ope uti consuescunt, qui fluxum plerumque adstringentibus nimis cito compescunt; ex quo fit, ut vel statim in graviora incurrant mala, vel dispositio quaedam prava in locis affectis relinquatur: quae demum in provectiori aetate, concurrentibus aliis erroribus sese exerit atque variis pathematibus ac vitiis praesertim circa vesicam manifestat. Nam, post quinquagesimum annum, lentior ac difficilior incipit fieri sanguinis in partibus inferioribus & extremis, ut sunt, quae in pelvi iacent, per venas recursus & reditus; praesertim in sanguineis qui vitam sine motu & exercitatione, atque in occupationibus agere debent. Quando itaque sanguis non exitum habet, neque per sedis venas, neque per artificialem evacuationem; in vesica & vicinis partibus imbecillioribus facile subsistit, & nimium ibi collectus, propter vehementem tunicarum nervearum distractionem & divulsionem, graviores excitat spasmos ac crispaturas sphincteris ac urethrae; qui difficultatem meiendi relinquunt. Vrina autem mingitur turbida & viscosa, non aliam ob rationem, quam, quod a stagnante intra vesicae substantiam sanguine, humor instar albuminis ovi viscidus magno nisu exprimitur, simili ratione, ac fieri solet in haemorrhoidibus quae vulgo vocantur albae; qui mucus postea cum partibus tartareo terreis urinae paulo diutius in velica detentae commixtus, calculos quam facile in vesica procurat, & non raro ejusmodi affectibus quo laboravit noster patiens adjungitur, nisi congrua vitae, diaetae, & medendi ratione id praepediatur. Quod vero saeviente Borea spasmi & dolores partium internarum ingravescere soleant, ventis vero ex contraria plaga flantibus mitescant; id a nobis saepius animadversum est: & quanta vis ac potestas sit ambientis atmosphaerae, quae, a ventis, testante Barometro, mirifice modulatur, partes corporis nostri maxime nervosas distendendo ac strictiores reddendo, inde luculenter demonstratur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
