Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 424
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quorum generationem difficilior sanguinis regressus, tum per venas haemorrhoidales tum per hypogastricas, sedentaria &motus expers vita, sanguinis intermissa detractio, &impuri seri viscidi tartarei, ob excretiones per cutim, urinam, sub hac aetate labascentes, cumulatiomultum omnino conferre possunt. Sed hos morbos, si ingruunt, difficilioris sanationis imo insanabiles esse, gravissimus idem Auctor pronunciat. Placet nobis hunc in finem ex M. N. C. Dec. II. an. IX. similis argumenti casum adducere, cui simul anatome eodem morbo defuncti annexa prostat. Fuit autem Matrona sexagenaria, per viginti annos vidua, sanguinei temperamenti, quae a deambulationibus plane abstinens, sedentariam solitudinem quaerens, ob moerorem lacrymis sese fatigans, doloribus ad os sacrum, pariter ac colicis afficitur, aliquando &stranguria; dein etiam pedum tumore: hinc magis motu corpus destituitur. Ingravescente ad os sacrum malo calculos ad pisorum magnitudinem cum sabulo egerebat: tandem viribus fatiscentibus, appetitu debilitato, cruciatibus stranguriae gravioribus, &accedente tenesmo, parum sabuli cum foetido &purulento muco excreto, placide animam exhalavit. Aperto corpore intus vesica rugosa &ad magnitudinem pomi contracta conspiciebatur, &non tantum ulcerata interior ejus tunica, sed vasa etiam nigra in ipsa prominentia se offerebant, urethra nimis ampla ut manubrium cultri anatomici promte trajici posset, velica fellis colore instar rob cerasorum cum calculis minutis nigerrimis conspectui se prodidit.