# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 426

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/426

CAPVT VIII. DOLORIBVS ESPASMIS EXTERNARVM PARTIVM RHEVMATICIS ET ARTHRITICIS. THESES PATHOLOGICAE. Eteres Medicorum omnis generis dolores, qui vel externas partes musculosas, vel ossium juncturas & articulationes infestabant, arthritidis nomine comprehenderunt atque sic in eorum monumentis proposuerunt, ignorato vocabulo rhevmatismi. ARETAEVS lib. II. cap. XII. de arthritide ita scripsit: quibusdam in omnem corporis ambitum vagatur, & deinceps transitus quoque in dorsi thoracisque musculos sit; incredibile est quam late malum serpat: vertebrae dorsi cervicisque dilent & in summo sucri ossis dolor inhaerescit, & paulo post cum renibus & vesica communicatur. Superiori vero seculo, Clarissimi Galliarum Medici, quos inter primas omnino partes, CAROLVS PISO, RIVERIVS, BALLONIVS, CHESNEAV, tenent, dolores, qui medios artus & musculos cervicis, brachii alterutrius, thoracis antici & postici, humeros, scapulas, femora, manus, obsident atque affligunt, rhevmaticos vocarunt. Arthriticos autem dixerunt eos, qui in articulis tantum & juncturis ossiexternarum partium rheomaticis & arthriticis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
