Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 429
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum non una eademque humorum qui dolores fovent atque ingenerant, indoles atque conditic est: ita etiam &ipsi dolores ratione gradus, geni, &symptomatum rhevmatici &arthritici multum habent dis criminis. Nam ubi sanguis tantum copia peccat &nondum multis impuris particulis est inquinatus, mitius solent affligere dolores: id quod in rhevmatismo simplici, &incipiente arthritide plethori corum occurrit. Longe vero gravior horum dolorum species est, quando a feri impuri &excreSiquidem ego mentitii colluvie foventur &sustentantur. multoties observavi, uti in omnibus doloribus, ita etiam in iis qui partes externas &nervosas graviter afficiunt, rarius solum sanguinem bene temperatum &purum peccare sed sero excrementitio utplurimum esse stipatum: ita tamen, ut vel nimis sit tenuis &serosus, exigua rubicunda consistente portione refertus, vel sero viscido glutinoso tenaci imbutus delinquat; ipsa etiam excrementitia &impura salia multum ratione acrimoniae volatilis fixae salsae &tartareae in cruore differunt, quae diversa hinc symptomata producunt: ut adeo pro dissidente inter se harum causarum natura &indole, rhevmatismus non male a Medicis exercitatis in sanguineam, in cacochymicum, scorbuticum, fixum &vagum, distingui possit, Hha 3 §. VIII.