# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 429

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/429
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/429

Quemadmodum non una eademque humorum qui dolores fovent atque ingenerant, indoles atque conditic est: ita etiam & ipsi dolores ratione gradus, geni, & symptomatum rhevmatici & arthritici multum habent dis criminis. Nam ubi sanguis tantum copia peccat & nondum multis impuris particulis est inquinatus, mitius solent affligere dolores: id quod in rhevmatismo simplici, & incipiente arthritide plethori corum occurrit. Longe vero gravior horum dolorum species est, quando a feri impuri & excreSiquidem ego mentitii colluvie foventur & sustentantur. multoties observavi, uti in omnibus doloribus, ita etiam in iis qui partes externas & nervosas graviter afficiunt, rarius solum sanguinem bene temperatum & purum peccare sed sero excrementitio utplurimum esse stipatum: ita tamen, ut vel nimis sit tenuis & serosus, exigua rubicunda consistente portione refertus, vel sero viscido glutinoso tenaci imbutus delinquat; ipsa etiam excrementitia & impura salia multum ratione acrimoniae volatilis fixae salsae & tartareae in cruore differunt, quae diversa hinc symptomata producunt: ut adeo pro dissidente inter se harum causarum natura & indole, rhevmatismus non male a Medicis exercitatis in sanguineam, in cacochymicum, scorbuticum, fixum & vagum, distingui possit, Hha 3 §. VIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
