# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 433

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/433

Cum vero omnis febrilis commotio ejus sit genii & indolis, ut partes exteriores & nervosas spasmo afficiat, & tenuissimas vasorum radices & apices coarctando & comprimendo, sanguinem & humores in vasis majoribus & interioribus accumulet, atque in corde & arteriis celeriorem systolen efficiat; fieri aliter vix potest, quin cum magno impetu sanguis in laterales arteriolarum ramos qui sanguinem coloris coccinei non vehunt intrusus, tandem serosam sui extra vasa portionem dimittat: & inde dolorum origo fit. Sed monendum hoc loco est, quod dolorificae hae partium sensilium spasticae stricturae non tam a sero tenui in eas irruente, quae pars maxime difflatur, sed potius a viscidioribus ejus partibus, spiculisque & aculeis salino-acribus relictis & intime earum poris se insinuantibus proficiscantur. Hinc etiam fit ut non tam prompte & facile, ob materiam vitiosam partibus altius impactam, hi affectus medicaminibus cedant. lii (Hofm. Hst. T.IV. P. II.) §. XII. 434 Srer. II. CAS VIII. De doloribus & spasmis XII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
