# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 436

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/436

de rhevmatism. plurimos vidit, qui, quartana chronica laboranin graves artuum imo totius corporis tes, sub finem morbi, Novimus etiam doloribus ventris & dolores inciderunt. colicis diu affligentibus artuum dolores vagos certis periodis infestantes satis acerbos successisse. §. XVI. Datur etiam rhevmatismus scorbuticus, in quo universa lymphae & seri massa impuris excrementitiis salino-sulphureis acribus particulis, quae subinde per exanthemata maculas & purpuram sese manifestant, infecta est, atque ex prava dura salsa diaeta, vita otiosa & sedentaria, familiari aeris gravidi & vappidi usura, diuturnaque tristitia, originem suam ducit: & exinde incolis regionum maritimarum solennis & frequentissimus esse solet. §. XVII. Gravior vero est rhevmatismus Venereus, qui horrendis dolorum termentis, noctu praesertim intensioribus, certis nervosis partibus pertinaciter inhaerescens, eos qui ex impuro coitu, virulento & putrido miasmate universam lymphae & sangu nis massam contaminarunt, misere excruciat. Quae omnis commemoratae huc usque causae eo collineare videntur, ut serum sanguinis adaugeant, intemperatum ac impurum reddant, robur ac vires part bus solidis subtrahant, excretiones salutares imminuendo, ut postea ejusmodi seri stagnationes fluxiones ac acerbae & dolorificae passiones inde resultent. F. XVIII. externarum partium rhevmoticis & arthriticis. 437 XVIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
