# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 438

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/438
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/438

CVRATIO. Ex hisce omnibus, quae jam in medium a nobis prolata fuere, satis abundeque intelligi posse arbitror, totum curationis caput & methodum medendi rationalem in eo consistere, ut probe & pensiculate individui laborantis naturam, differentes causas: num incipiens sit & a sanguinis copia & nimia mole; num a colluvie impuri seri provenerit, & jam malum radices egerit? consideremus, & secundum has circumstantias & differentias indicationes therapeuticas primum formemus, apta postea & convenientia remedia in usum proponamus. Quandocunque igitur corpus evidenter est plethoricum, & rhevmatismus universalis omnes propemodum corporis artus cum febriculosa quadam motione graviter impetit atque infestat, adeoque secundum veterum scholas sanguineus est, omnino in venae sectione & quidem statim in principio administrata, celerrimum & praesentissimum est reponendum praesidium. Id quod jam olim Medicorum peritiores agnoverunt: qua de re insignis locus extat apud ALEX. TRALLIANVM qui libr. XI. ita scribit: si humorem, qui in articulos confluxerit sanguineum esse suspicemur, ubi quidem nihil prohibet, vacuationem quae per venae fectionem advibetur tentato: hac enim ratione multos novi aus in totum morbo liberatos aut raro fluxionibus correptos; eo, quod non neglexerint, sed veris statim initio sanguinem sibi detrabi curarint, non solum vacuandi sed etiam praeservationis causa id facientes. Id quod etiam nos confirmamus: nam plures novimus, sanguine ac succis plenos, qui a causa externa transpirationem universalem sufflaminante in immanes totius corporis dolores cum stupore & immobilitate partium repente conjecti, unice fere matura sanguinis missione eaque intrepide & tuDigit externarum partium rbevmnticis & arthriticis. 419 & tuto, urgente necessitate, circa quartum diem repetita prorsus convaluerunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
