# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 44

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/44

Interim tamen, neutiquam ex toto repudianda sunt leniora adstrigentia & roborantia, opportune, extra paroxysmum & in fine fluxus, ad tollendas reliquias & praescindendam recidivam. Inter haec laudem merentur eximiam solutio coralliorum cum succo citri vel aurantiorum facta & in syrupi formam redacta, confectio de hyacintho, conserva rosarum rubrarum cum terra sigillata, aut haematitis puluere mixta. Chinae corticem mirifice commendat Morton in phtbisiologia, in electuarium cum syrupo rosarum redigendum, cui extractum cascavillae aquosum, succinum & pulvis nucistae commode adjiciuntur. Haec enim, dum partibus motricibus a robore defectis debitum tonum blande reddunt, ut sanguis per totum corpus promtius & expeditius cum omnibus succis circumeat simulque cuticularis excretio liberius succedat, faciunt & sic utilitatem praestant. Nec minus eximia est efficacia infusorum theiformium, item decocti roborantis pro potu ordinario. Infusa quidem optime ex vegetabilibus supra memoratis traumaticis, cum herba polygoni, millefolii summitatibus & foeniculi semine concinnari & quotidie forbillari possunt. Decoctum vero ex radice sarsaparillae, chinae rasura ligni santali rubri, citrini quoque, ligni lentisci, vel loco hujus mastiches, una cum passulis possunt confici. §. VIII. Lactis & lacticimorum usus omnino praestans est in hoc morbo. Novi, solo lacte caprillo cum floribus papaveris rhoeados cocto, admixta dimidia aquae parte & adjecta portione mellis, quotidie largius assumto, immodicam etiam ex pulmonibus sanguinis profusionem optime conquieuisse primum, ac postea usurpatis simul multo inter cibos confectis ex amylo, ex toto fuisse sanatam. Id tamen de usu lacticiniorum omni tenendum: ut non modo ventriculi, an ta ferre possit, habeatur ratio, sed & ne simul & semel, sed parcis & repetitis vicibus, ingerantur. Si seniores hunc morbum incurrunt, haud leve i Insenibus tepsis imminet periculum, licet sanguis non adeo largiter pro- neuda.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
