Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 441
Unproofread scanNot analysed yet
scribit: illis, qui plenitudinis passionibus subjiciuntur per venae sectionem succurrendum esse, qui vero corruptos succos in corpore fovent purgationem exhibendam, seque hac ratione non modo plurimos servasse sanos qui longo ante tempore singulis annis morbis caperentur, sed &podagram &morbum articularem adhuc incipientem ex tali evacuatione multis jam annis fieri prohibuisse. Qui vero jam saepius cum hisce fluxionibus conflictati sunt, plus noxae quam auxilii ex sanguinis detractione sunt consecuti, praesertim, si corpore sint imbecillo &frigido ac in aetate senili constituti. Cura pro Ex quibus jam liquido constare potest, quod veterum differentia Medicorum peritiores, differentiam dolorum maxime arthricausarum ticorum secundum causas in curando probe observandam esinstituenda. Nam alia ratio est curandi rhevmatisse animadverterint. mum vel etiam arthritidem inciplentem eumque universalem in corpore plethorico, qui a sanguinis praeternaturali redundantia ob transpirationem interceptam proficiscitur; alia medendi ratio est, ubi atrox dolor certae tantummodo parti pertinaciter inhaerescit, cum ingenti frigoris sensu stipatus &a vehementia hujus imprudenter admissi in corporibus serosioribus excitatus: alia medendi via ineunda, wiando status plethoricus longiori sub morbi decursu vel improvida medicatione in statum cachecticum vel cacochymicum degeneravit, &parum sanguinis boni &consistentis, permultum vero liquaminis serosi &excrementitii in vasis continetur: quibus in casibus ea quam maxime remediorum genera indicantur, quae seri vitiosi illuviem blande sed sufficienter tamen per congrua emunctoria, per alvum videlicet, per subcutaneum cribrum &per urinas evehunt. Kkk §. VII. (Hoffm. Syst. T. IV. P. II.) 442 SECT. II. Car. VIII. De doloribus &spasmis §. VII. Quod ad usum evacuantium attinet, nullo modo hic vi agendum, sed paulatim &successive biliosae &viscidae serosae sordes per mitiora &temperatiora medicamina educendae. Cui scopo obtinendo, ex nostra quidem experientia, egregie satisfaciunt, infusa ex aqua dimidia vini parte remixta, cum radice cichorii, pimpinellae, polypodii, rhabarbaro, foliis sennae sine stipitibus, herba cardui benedicti, summitatibus centaurii minoris, agarico, corticibus aurantiorum, citri, cortice ligni sassafras, passulis minoribus &tartaro tartarisato leniter decoquenda.