# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 442

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/442

Vtile quoque est rhabarbarum mansum ad scrupulos duos vel drachmam cum uvis pinguibus vel Corinthiacis: nam nostra certe experientia rhabarbarum in substantia sumtum abundantius multo & duplo plus quam si in decocto & infuso detur, educit, quippe simul tonum intestinorum & viscerum insigniter roborat. Bis autem minimum vel ter in hebdomade ejusmodi evacuans exhibere convenit, ut sordes ex primis viis a prava digestione relictae evocentur, quae alias ad morbum fovendum & sustinendum; ejusque vim augendam permultum conferunt. Atqui hujus generis alterantibus & evacuantibus, in doloribus periodice, sive certis horis irruere atque infestare solitis, nunquam carere nos posse multoties edoctus sum. VIII. Primis viis sic probe evacuatis, vitiosi seri molem, per decocta liberiorem transpirationem quae expediunt & leniter sudorem movent, educere & utilissimum & necessarium est: qualia ex radicibus & lignis, ut radice chinae, sassaparillae, cichorei, glyzirrhicae, scorzonerae, ligno & cortice sassafras, ligno santali citrino, guaiaci, ficubus & passulis minoribus parari possunt. Si malum quodammodo radices egerit & inveteraverit, antimonium crudum cum dupla portione pulveris bezoardici & diaphoretici supra descripti, convenienti dosi & tempore exhibitum opem non spernendam praestitisse externarum partium rhevmaticis & arthriticis. 443 stitisse a me pluries observatum est. Ceterum liquor qui diuretica diaphoretica & simul tonica efficacia insigniter sese commendat, ex tinctura tartari, antimonii acris, cum liquore anodyno mineral & spiritu tartari decenti proportione permixto componendus, accommodatissimum remedium est, & praesentissimo cum fructu usurpatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
