Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 444
Unproofread scanNot analysed yet
Si rhevmatismus est sanguineus praestat penitus ab iis abstinere, &tantum moderato &aequali lecti &tegumentorum calore partes dolore affectae fovendae sunt: siquidem tali modo longe felicius blanda materiae quae in vitio est difflatio &exhalatio promovetur, ac si variis externis eam adjuvare velimus. Si vero spissus immobilis &frigidus humor paulo altius &pertinacius, cum frigoris sensu ac strictura pororum, partibus insidet; tunc omnino frictiones cum pannis asperis &calidis institutae, e sedibus suis fixis humorem tenacem potentissime evocant. Post frictiones cucurbitulae cum vel sine scarrificatione applicandae: ubi tamen animadverti illud debet, quod cucurbitae cum scarrificatione dolentibus ejusmodi partibus appositae, cum profundiori etiam vulnusculorum inflictione, parum admodum sanguinis eliciant: luculento satis documento, vasorum sanguineorum ramulos a spastica strictura ita coarctatos &compressos esse, ut sanguinis circularem motum respuant; atque adeo non tam a sanguine nimium ibi congesto, quam ab humore viscido &acri stagnante, hos dolorum faces accendi veri sit simillimum. XII. Vbi igitur altius insidet humor &immanes artubus dolores inducit, tunc omnino externis praesidiis ex toto carere vix possumus. Licet vero plura hunc in finem magnis ab Auctoribus hinc inde celebrari soleant laudibus: ego tamen in nullo majorem juvandi efficaciam deprehendi ac in nostrae inventionis nervino linimento, sequenti modo conficiendo: Rec. aquae Anhaltinae uncias duas, bals. Peruviani drachm. II. theriacae vet. drachmam. Infunde &per digestionem extrahe: colaturae adde essentiae croci, castorei, nucistae ana drachmas duas, camphorae drachmam. M.f. linimentum, quo dolentes artus saepius inungi debent. Si vero a diutius partem affligente dolore rigiditas, immobilitas cum stupore remanet, quae affectio paresis nomine venit, linimentum quod habet axungiam humanam, cuius duae unciae cum balsami Peruviani externarum partium rhevmaticis &arthriticis. 445 ruviani &olei caryophyllorum drachmis duabus permisceantur, mirabilem plane praestitisse efficaciam, per crebriorem usum à nobis animadversum est. XIII. Balneorum quoque tam naturalium quam artificiali- Baluea in declinatione At vero um caute administratorum usus est insignissimus. morbi confeneutiquam in principio aut in statu morbi, sed in declinatiorunt.