# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 444

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/444

Si rhevmatismus est sanguineus praestat penitus ab iis abstinere, & tantum moderato & aequali lecti & tegumentorum calore partes dolore affectae fovendae sunt: siquidem tali modo longe felicius blanda materiae quae in vitio est difflatio & exhalatio promovetur, ac si variis externis eam adjuvare velimus. Si vero spissus immobilis & frigidus humor paulo altius & pertinacius, cum frigoris sensu ac strictura pororum, partibus insidet; tunc omnino frictiones cum pannis asperis & calidis institutae, e sedibus suis fixis humorem tenacem potentissime evocant. Post frictiones cucurbitulae cum vel sine scarrificatione applicandae: ubi tamen animadverti illud debet, quod cucurbitae cum scarrificatione dolentibus ejusmodi partibus appositae, cum profundiori etiam vulnusculorum inflictione, parum admodum sanguinis eliciant: luculento satis documento, vasorum sanguineorum ramulos a spastica strictura ita coarctatos & compressos esse, ut sanguinis circularem motum respuant; atque adeo non tam a sanguine nimium ibi congesto, quam ab humore viscido & acri stagnante, hos dolorum faces accendi veri sit simillimum. XII. Vbi igitur altius insidet humor & immanes artubus dolores inducit, tunc omnino externis praesidiis ex toto carere vix possumus. Licet vero plura hunc in finem magnis ab Auctoribus hinc inde celebrari soleant laudibus: ego tamen in nullo majorem juvandi efficaciam deprehendi ac in nostrae inventionis nervino linimento, sequenti modo conficiendo: Rec. aquae Anhaltinae uncias duas, bals. Peruviani drachm. II. theriacae vet. drachmam. Infunde & per digestionem extrahe: colaturae adde essentiae croci, castorei, nucistae ana drachmas duas, camphorae drachmam. M.f. linimentum, quo dolentes artus saepius inungi debent. Si vero a diutius partem affligente dolore rigiditas, immobilitas cum stupore remanet, quae affectio paresis nomine venit, linimentum quod habet axungiam humanam, cuius duae unciae cum balsami Peruviani externarum partium rhevmaticis & arthriticis. 445 ruviani & olei caryophyllorum drachmis duabus permisceantur, mirabilem plane praestitisse efficaciam, per crebriorem usum à nobis animadversum est. XIII. Balneorum quoque tam naturalium quam artificiali- Baluea in declinatione At vero um caute administratorum usus est insignissimus. morbi confeneutiquam in principio aut in statu morbi, sed in declinatiorunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
