# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 449

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/449
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/449

Ad hos mitigandos, licet praeter venae incisionem & leniter laxantia, temperata diaphoretica & nitrosa usurpata fuerint, nullum tamen levamentum attulerunt; sed perstiterunt dolores, fixum quasriocum occupassent. Postea mox ad scapulas & pectus, mox ad genua, relicta priori lumbari & ossis ischii sede vagabantur; quam tamen exspirante superiorum partium cruciatu denuo repetebant. Calculorum quoque interdum excretiones cum urina non sine molestia successerunt, calculosis & rhevmaticis doloribus crebrius alternantibus: qui tamen acerbiores semper ab animi affectibus & tempestatum varietate redditi, aegram ita excruciarunt, ut cum viribus penitus omnibus caro quoque consumeretur, praesertim quum jam per annum & ultra cum hisce malis conflictari debuerit. Notabile vero quam maxime id fuit, quod, quum aegra ad constantem & graviorem dolorem, qui lumbarem & ischiadicam regionem indesinenter infestabat, caliquo modo leniendum, situm dorsi curvum sibi selegisset, inferiorum dorsi vertebrarum ligamenta adeo fuerint relaxata, ut e situ suo quodammodo protrusae prominuerint, & sine dolore erecta incedere vix potuerit. Interea ad dolores tam rhevmaticos quam nephriticos sedandos, & sanguinis missiones & anodyna cum diaphoreticis mixta, & antnephritica temperatiora, ast singula irrito plane effectu, praescripta fuerunt. Petiit ergo a me salutare quoddam, adversus pertinacem hunc duplicatum affectum, consilium. RESOLII (Hossm. Syst. T. IV. P. II.) 450 SECr. II. CAP. VIII. De doloribus & spasmis

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
