Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 45
Unproofread scanNot analysed yet
fundatur. Penitus vero in his abstinendum est tam a fortiter adstringentibus, ad sistendam haemoptysin, quam ab opiatis ad procurandum somnum, ne vires magis dejiciantur &corruptio in quam senilia corpora ipsorumque sanguis pronus praecaveatur. Caveant sibi haemoptyici omnes, praesertim ubi proMinerales aquae quae nofusio gravior est &copiosior, ab aquarum mineralium, therquae ceant. malium &acidularum usu, maxime omnium illarum, quae prosint. sale quodam copioso acri &principio calcareo alcalino imbutae sunt, Carolinis, Pyrmontanis, Egranis, SedlicensiUbi enim partis aut visceris cujusdam interni subbus. stantia laesa est, aut corrupta, labem hae aquae augent &exacerbant, adeoque nunquam prosunt. Vicissim acidulae temperatiores, ut Selteranae, quae purum sal alcali recondunt, praesertim si cum lacte asinino vel caprillo miscentur, usus sunt saluberrimi, eo quod sanguinis &humorum salsam &acrem dyscrasiam contemperant non modo, sed &obstructiones &infarctus pulmonum reserant, simulque acres particulas per urinarias vias, ne denuo noceant, eEst autem sic institutus acidularum potus tunc vehunt. quam maxime utilis, quando a scorbutica &icterica sanguinis &humorum intemperie malum hoc &inducitur &fovetur. Ultimo loco addendum eximium Celsi Libr. 10. Cap. In vitae victusque regi4 consilium, de iis, quae servanda in vita victuque ab haemine tenenmoptyicis, dum monet: ipsis utilem esse quietem, securi da. tatem, silentium; ut caput sublime cubet, &facies saepius aqua frigida foveatur: inimica autem ipsis esse, vinum, balneum, venerem, acriora omnia, item calida fomenta, conclavia Secr. I. CAR. H. De Sanguinis fluxu clavia calida &conclusa, multa vestimenta corpori injecta, etiam frictiones, nisi ubi sanguis bene conquieverit. Hippocrates autem Libr. de internis assectionibus commendat haemoptysi affectis aquae potum, item lac bubulum tertia parte aquae mulsae remixtum &copiosius assumtum, item lac caprillum, coctum cum semine lini &semine sesami; porro farinam cum lacte coctam. Quae omnia proficua esse, experientia &ratio testatur, eo quod tali diaeta humores tenues incrassantur, acres mulcentur &laesarum partium conglutinatio promovetur.