# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 45

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/45

fundatur. Penitus vero in his abstinendum est tam a fortiter adstringentibus, ad sistendam haemoptysin, quam ab opiatis ad procurandum somnum, ne vires magis dejiciantur & corruptio in quam senilia corpora ipsorumque sanguis pronus praecaveatur. Caveant sibi haemoptyici omnes, praesertim ubi proMinerales aquae quae nofusio gravior est & copiosior, ab aquarum mineralium, therquae ceant. malium & acidularum usu, maxime omnium illarum, quae prosint. sale quodam copioso acri & principio calcareo alcalino imbutae sunt, Carolinis, Pyrmontanis, Egranis, SedlicensiUbi enim partis aut visceris cujusdam interni subbus. stantia laesa est, aut corrupta, labem hae aquae augent & exacerbant, adeoque nunquam prosunt. Vicissim acidulae temperatiores, ut Selteranae, quae purum sal alcali recondunt, praesertim si cum lacte asinino vel caprillo miscentur, usus sunt saluberrimi, eo quod sanguinis & humorum salsam & acrem dyscrasiam contemperant non modo, sed & obstructiones & infarctus pulmonum reserant, simulque acres particulas per urinarias vias, ne denuo noceant, eEst autem sic institutus acidularum potus tunc vehunt. quam maxime utilis, quando a scorbutica & icterica sanguinis & humorum intemperie malum hoc & inducitur & fovetur. Ultimo loco addendum eximium Celsi Libr. 10. Cap. In vitae victusque regi4 consilium, de iis, quae servanda in vita victuque ab haemine tenenmoptyicis, dum monet: ipsis utilem esse quietem, securi da. tatem, silentium; ut caput sublime cubet, & facies saepius aqua frigida foveatur: inimica autem ipsis esse, vinum, balneum, venerem, acriora omnia, item calida fomenta, conclavia Secr. I. CAR. H. De Sanguinis fluxu clavia calida & conclusa, multa vestimenta corpori injecta, etiam frictiones, nisi ubi sanguis bene conquieverit. Hippocrates autem Libr. de internis assectionibus commendat haemoptysi affectis aquae potum, item lac bubulum tertia parte aquae mulsae remixtum & copiosius assumtum, item lac caprillum, coctum cum semine lini & semine sesami; porro farinam cum lacte coctam. Quae omnia proficua esse, experientia & ratio testatur, eo quod tali diaeta humores tenues incrassantur, acres mulcentur & laesarum partium conglutinatio promovetur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
