# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 451

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, RESOLVTIO CVM CONSILIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/451

451 pulam, pectus, manus, quandoque etiam genua, quae ut plurimum aeris & caeli intemperiem & variationem vel gravem animi affectum iram praesertim & terrorem pro causa agnoscit: quorum utique ea est natura, ut partibus praecipue membranaceis firmiter constrictis motum humorum invertant & ad alia loca transponant. Methodum autem huic malo medendi quod attinet, eam ita instruendam esse arbitrati sumus. Primo omnium sanguinis missionem instituendam curavimus: quippe haec dolores semper leviores efficit ac priora mala ex sanguinis congestione in affectibus spasmodicis ad nobiliores partes prodeuntia impedit. Dein infusum Theiforme ex chamomillae vulgaris floribus summitatibus millefolii & semine foeniculi compositum, somno peracto satis larga copia mane in lecto hauriendum praescripsi: cujus utique virtus in omnibus affectibus chronicis & spasticis non satis depraedicanda, eo quod humoribus fluxilitatem foenerando & acrimoniam hostilem, quae spasmorum genetrix est, temperando, liberiorem sanguinis cursum & ab eo dependentes utilissimas sordium excretiones egregie promovet. Tum pro potu ordinario, ob eandem fere efficaciam, decoctum ex radice scorzonerae, chinae, sarsaparillae & rasura ligni sassafras, atque abstinentiam ab omni cerevisia vel aliorum potulentorum genere, quae sanis & integris quidem corporibus non adeo facile nocent, ast valetudinariis & imbecillis nunquam prosicua observantur, impense commendavi. Demum, pulveres leniter diaphoreticos absorbentes & qui spasmis resistunt, humorumque acrimoniae temperandae idonei sunt, quorum censum subeunt, qui ex cerussa antimonii sive materia perlata Crugneri, lapidibus cancrorum, cinnabari, adjectis, nitro, pauxillo extracti castorei, vel etiam, nisi alvus obstricta obstet, theriacae caelestis aut sulphuris nostri antim. fixati, conficiuntur prae cripsi: qui vel sub lecti introitum vel etiam mane, adhibito regimine blande diaphoretico, ex aquis antispasmodicis v. g. florum acaciae, tiliae, primulae veris, cerasorum nigrorum porrigi possunt. Injunxi de452 Secr. II. CAP. VIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
