# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 453

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/453
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/453

Vnde in hac aure auditus quidem restitutus est, quod postea etiam in sinistra contigit: nihilominus tamen observabat, quod intra hoc tempus dolor ad dextrum humerum, ex eo in ejusdem lateris regionem ischii, postea in ipsum genu & tandem in pollicem pedis descenderit, ut sine baculo vix incedere potuerit; licet nunquam antea podagra fuerit vexatus. Nihil autem amplius ex medicamentorum classe ei, praeter infusum theiforme ex speciebus lenem diaphoresin promoventibus, nec non pulveres diaphoreticos cum pauxillo nitri & cinnabari nobilitatos, praescripsimus: quibus per Dei gratiam intra dies octo perfectae sanitati fuit redditus. Epicrisis. Peculiarem fluxionum dolorificarum sive rhevmatum speciem praedictus casus exhibet, atque clarius commonstrat, quomodo humor serosus in capite, ex coryza, ob accessum inclementioris & penetrantioris frigidae aurae, spissior, immobilisque redditus, & extra vasa constitutus, hostili subtilique per moram acrimonia imbutus, ex partibus superioribus successive ad inferiores ejusdem lateris per porosam membranarum nervolarum musculis communium substantiam descendere, in art culatione partium ad tempus decumbere, graviter affligere & ad extremos usque pedes iter & progressum suum absolvere possit. Et quoniam tale quid a Medicis etiam antiquissimis observatum fuit, non mirandum est eos credidisse quod omnes defluxiones serosae ex capite tanquam fonte proveniant originemque suam trahant, & inde in subjacentes partes deriventur. Commode etiam hic casus ad rhevmatismum aurium sive otalgiam referri potest, qui Demum, ut saepius observavi, abscessu salutariter solvitur. emplastri diaphoretico- vesicatorii operatio animadversionem quandam meretur, quod videlicet hujus efficacia morbidus humor fixiorem sedem occupans, e loco suo in alium demi454 SEcr. II. CAP. VIII. De doloribus & spasmis dimigrare debuerit: id quod facilius in capite quam in aliis partibus musculosis & pinguibus, ad quas vix ac ne vix quidem ejus energia pertingere potest, si ejusmodi dolorificis fluxionibus affliguntur, effici & praestari potest.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
