# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 454

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/454
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/454

CASVS III. Judaeus habitus corporis spongiosi in quadragesimo aetatis anno constitutus, temperamenti mere sanguinei. affectibus animi parum deditus, temperate semper vixit & binis annuatim vicibus circa aequinoctia sanguinem e brachii vena detrahi curavit. Sex iam praeterlapsi erant anni, quibus vere semper & autumno podagra laborabat, quae pedum pollices dolore, ardore & intumescentia exagitans, vix ultra decem dies duravit, & nullis in usum vocatis medicaminibus, sponte evaAb haemorrhoidali fluxu plane fuit immunis. Mense nuit Augusto, alvi fluxu maxima ex parte cruento cum doloribus lancinatoriis circa hypochondria subito corripitur. Adjungebatur tenesmus, ut aeger vicies sellam petere debuerit, saepius non nisi muco albo deposito. Decem hic fluxus dies continuavit, sub quibus sinceri quidem sanguinis circiter mensuram dejecit. Licet vero valde debilitatus fuerit, vires tamen non ita multo post recuperavit. Ceterum dolor podagricus in principio Septembris invadere solitus jam penitus siluit: acutus vero dolorificus sensus oculos ita afflixit, ut lacrymas stillare debuerint. Hic quidem intra aliquot dies cessavit, sed ad dextrum ossis ischii latus delatus ad os quoque sacrum & coccygis protensus fuit: qui per mensis fere spatium durans, circa proximum aequinoctium ita invaluit, ut tolerari prorsus, noctu praesertim, nequiverit, atque omnem somnum ademerit. Accessit vero hujus doloris vehementia per paroxysmos, & quidem circa horam tertiam pomeridianam cum frigore, subsequente postea pulsu celeri & aestu corporis. In principio hujus affectus ante V. hebdomades venae instituta fuit sectio, sanguinis valde crassi & nigri sex unciis emissis: sed in cassum. Accersor in consilium: ubi aegrum vehementi dolore & languore excuciatum inveni, utpote qui nihil ex alimentis expetiit, nec dormire potuit, de nocturno aestu conquerens. Porrexi itaque pulverem praecipitantem nitrosum una cum liquore anodyno minerali: & inde altero die meliuscule se habere coepit, nit gata doloris quodammodo saevitia. Febricula tamen rursus accessit circa tempus consuetum. Sequente mane quum pulsus validius adhuc micaret, venam pertundi jubeo: quae secta in pede fuit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
