# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 455

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/455
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/455

Et quoniam sanguis cum impetu prosiliret, decem minimum unciae cum virium constantia enissae fuerunt. Hac autem evacuatione id consecuti sumus, ut simul & semel omnis dolor ex osse sacro & ischii qui etiam ad genua sese extenderat, evanuerit; quinimo aestu febrili penitus cessante, nocte insequente placida quiete gavisus est, & abhinc vires amissas rursus colligere coepit. Epicrisis. Plura notatu digna porismata practica praefato ex casu eruere non sine fructu possumus. Primo videlicet, quod fluxus qui a Medicis habitus est dysentericus, haemorrhoidalis potius censendus sit: in dysenteria enim non sic simul & semel feri & sanguinis copia deponitur, neque etiam sine acerbissimo dolore & torminibus abdominis, quibus patiens noster caruit, id contingit, sed dolor magis hypochondriacam regionem feriit intra quam, ut notum est ex Anatomicis, intestinum colon situm obtinet: atque hoc per spasmum affecto, sanguinis liber per vasa ejus sanguifera circuitus impeditus, & hinc per minima vasorum haemorrhoidalium oscula in anum effusus est. Dein etiam notandum est, dysenteriam non adeo cito evanescere, quae nunquam sine febre affligit: tenesmus vero, ut ego non semel observavi non modo dysentericos, sed haemorrhoidibus coecis quoque laborantes vexare solet. Interea animadversione dignum est, aegrum, qui nunquam alias fluxus haemorrhoidalis vestigia expertus est ja456 SEcr. II. CAP. VIII. De doloribus & spasmis jam modo insigni cum impetu & quidem satis largiter eum Quod autem quieverit inde dolor consuetus passum fuisse. podagricus, id sine dubio ob naturae imminutum robur factum fuisse judico, utpote sub quo serum vitiosum ad partes externas cum energia protrudi non potuit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
