Latin
CASVS V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 459
Unproofread scanNot analysed yet
Ille contra objicit inconsuetudinem mittendi sanguinis, senilem aetatem, inchoantem hyemem, morbum fieri a frigidis humoribus &flatibus: quae omnia, testantibus aliis Medicis, tale auxilium dehortabantur, quare non posset intrepide acquiescere nostrae sententiae. Diebus aliquot post, morbi perseverantia &incremento impulsus, ad nos rediit, sic animo offectus ut polliceretur se post hac nulla in re a nostris consiliis recessurum. Mitti sanguinem jussimus, ex brachio affectae partis, ad uncias decem: post aliquot dies parem modum ex adverso cum maxima utilitate tandem iterum ex altero, &sic liberatus est. Non tamen interea contempsimus purgantium &litum calefacientium &discutientium usum. Ab eo tempore dictus patiens familiarissime &cum maxima utilitate pedum, quibus vix poterat insistere, visus &totius corporis, primum bis &ter in anno, postea quinquies &sexies meo consilio sibi sanguinem mittit, firmius incedens nunc, quam ageret abbinc decennium.