# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 459-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/459-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/459-2

CASVS VI. Dum haec scribimus, transmissa nobis est ab Excellenti Vratislaviensium Medico historia, quae accuratam morbi rhevmatici generationem progressum & medelam quoque complectitur. Circa cujus ulteriorem curam, quum meum consilium requireretur, id ipsum hoc loco recensere non inconsultum mihi visum est. Dominus de H. LXVIII. annos natus, fibra forti atque elastico vasorum robore natura instructus. Olim itinerum incommodis & aeris variis injuriis adsuetus: jam sedentario vitae generi, in publici, quod obit muneris gratiam addictus. Ante hos viginti annos apopleMmm s xiae 460 SEer. II. CAp. VIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
