# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 459

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/459

Ille contra objicit inconsuetudinem mittendi sanguinis, senilem aetatem, inchoantem hyemem, morbum fieri a frigidis humoribus & flatibus: quae omnia, testantibus aliis Medicis, tale auxilium dehortabantur, quare non posset intrepide acquiescere nostrae sententiae. Diebus aliquot post, morbi perseverantia & incremento impulsus, ad nos rediit, sic animo offectus ut polliceretur se post hac nulla in re a nostris consiliis recessurum. Mitti sanguinem jussimus, ex brachio affectae partis, ad uncias decem: post aliquot dies parem modum ex adverso cum maxima utilitate tandem iterum ex altero, & sic liberatus est. Non tamen interea contempsimus purgantium & litum calefacientium & discutientium usum. Ab eo tempore dictus patiens familiarissime & cum maxima utilitate pedum, quibus vix poterat insistere, visus & totius corporis, primum bis & ter in anno, postea quinquies & sexies meo consilio sibi sanguinem mittit, firmius incedens nunc, quam ageret abbinc decennium.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
