# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 461

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/461

die morbi octogesimo quarto, novus malorum impetus subitae mortis metum omnibus incussit, urgente inter summas praecordiorum angustias extremorum frigore, marcore, stertore, faciei livore, extrusoque cum tussi aliqua spumoso ex alpera arteria & florido truore ad drachnam fere unam vel alteram. Quod si haemorrhoidum ulla ante adnotassemus molimina, sanguinis illam perlos effusionam, cum Medicis solas haemorrhoidales venas in deliciis habentibus, pro fluxu haemorrhoidum anomalo habituri fuissemus. Visus autem potius e glandulis per interiorem fistulae spiralis membranam disseminatis & spalmorum vi dilatatis, aut etiam miliaribus ibi quoque haerentibus pustulis disruptis extravasatus cruor. Angebamur tunc imminentis vel asthmatis convulsivi vel apoplexiae, vel denique, fluente iterum tabida & suberuenta urina, lentae consumtionis metu. Saltim suspicio erat morbum in consuetudinem abiturum virium collectioni obfuturam. Sed & hac vice post sectam altera ab impetu illo die venam (qua sanguis non adeo tenax e brachio educebatur) ita paulatim Divino auxilio adjutus est aeger noster, ut non nisi rhevmatis illius chronici rudera supersint. Poscunt tamen & haec quotidie se manifestantia maturum adultae experientiae consilium, ne tertium ferociens malum omni auxilio majus experiamur. Inter remedia quibus obsecutum fuisse visum est rhevma cum asthmate complicatum, eminent oleum amygdalarum dulcium, sub emulsionis forma largiori copia propinatum, chamomillae cohobatum decoctum, frict O, abluitio externa frigida calida & frequens. Nec sine omnieffectu in usum vocati: liquor mineralis anodyn. D. Hoffmanni, specificum cephalicum, pulveres solares, lumbricorum succus, pulvis antispasmodicus, & quae demulcendo malo apta credidimus. 462 SECr. II. CAP. VIII. De doloribus & spasmis dimus. Quibus tamen certa & fida magis desiderantes, rescire avemus, quae cum de morbi, tum de curae instituendae ratione Excellentissimo H ffmanno videantur. Interque alia praeoptamus, ut si forte praeparata Viri Practicotati ex balsamo Peruviano, ex amaricantibus extractis sub forma Elixirii visceralis, aut genuinus liquor mineralis, tanquam nervis & visceribus amica pharmaca, facere in rem nostram videantur, eorum apparatus simul nobis concedatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
