Latin
CASVS VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 464
Unproofread scanNot analysed yet
De doloribus &spasmis larum vero dolor postmodum non solum longe acerbior fuit redditus, sed etiam colli musculos in consensum pertraxit, ut in nullum latus caput flectere aeger potuerit. Accessit praeterea ingens capitis in latere dextro dolor, quem acris &calida oculorum defluxio cum rubore diutina excepit. Administrata venae sectione, &alvo per convenientia remedia successive depleta, usurpatis quoque infusis herbarum Theiformibus atque pediluviis, haec symptomata quadantenus quidem remiserunt: ab eo autem tempore defluxio serosa in palato cum continuo uvulae delapsu per annum &ultra permansit. Cui tandem vitio amovendo frequens tabaci fumus egregie inserviebat; licet diutius adhuc, tempestate praehumida regnante, in faucibus &uvula nimia relaxatio observata fuerit. Epicrisis. Ex praesenti casu praxeos Medicae tyrones discere possunt, quantum detrimenti invehere possint medicamenta alias satis apta &innocentia quando non debito ordine &tempore usurpantur. Nisi enim prius demta fuerit vasorum plenitudo per languinis detractionem, quae motum circulatorium liberum, &transpirationem quoque auctiorem impedit; nisi etiam ante horum usum, cruditates copiosae &vitiosae ex prima regione idoneis laxantibus eductae fuerint, sudorifera positive sic dicta, quae calida &expansiva vi agentia, cum impetu quodam crudos &rudes humores in angustias vasorum &glandularum protrudunt atque accumulant, ut inde non tantum dolores in vicinas partes se propagent, sed &acres defluxiones, dum, ubi sanguis stagnat, serum secedit &depluit, hinc oboriantur, nunquam qui cum ratione curam suscipere annititur, exhibere debet. CASVS VIII. Non ita pridem accessit ad me quidam hujus loci causarum patronus, trigesimum aetatis annum superans gracilioris quidem sed fibrosi corporis habitus, qui mihi aperuit, quod externarum partium rheomaticis &artbriicis. quod per quindecim &ultra annos singulis fere mensibus sanguinis fluxum per sedem expertus fuerit: ad quem disposita tota ejus familia, quae in Thuringiae oppido adhuc degit, ita ut non solum pater &mater continuo hunc fluxum passi fuerint, sed etiam in liberos imo ipsas seminas circa annum duodecimum &decimum quintum, mensibus licet rite fluentibus, idem iste redundaverit.