# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 465

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/465
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/465

Conquestus hic fuit, quod per quatuor fere menses, ex caussis minus sibi cognitis, haemorrhoides cessaverint. Et ab eo tempore non modo insigni animi & corporis languore, sed etiam dolore tensivo & constrictivo in sterno, toto thorace, cum frigoris quodam sensu, atque respiratione praesertim post motum difficiliore alvoque pigriore correptus fuit. Quater ex incisa pedis vena, consilio celebris huius urbis Medici, sanguis largiter emissus: sed omnem citra salutarem effectum. Indicavit simul aeger, postquam, a fortiori corporis motu ante aliquot septimanas suscepto, haemorrhoidalis fluxus, sed exigua in quantitate comparuisset, omnem dolorem & molestiam simul & semel conquievisse & sensum calidioris fluidi a thorace ad ipsam pelvim successive descendentis, sese animadvertisse; sed mox cessante fluxu superiorem pristinum locum dolores repetiisse. Ipse quidem non sine ratione affectum haemoptycum inde metuens, auxilium meum efflagitavit. Ego nihil aliud suasi, quam ut motu moderato primum, dein intensiori, corpus quotidie ad lenioris sudoris eruptionem usque exerceret, & mane in lecto infusum Theiforme, ex herba veronicae, cardai benedicti, fradice glyzirrhizae & aniso stellato biberet, neque pediluvia ante lecti introitum negligeret; circa illud vero tempus, quo alias ipsae haemorrhoides fluere solebant, pilularum Becherianarum aliquot doses, praemisso pulvere digestivo nitroso sumeret. Quibus non juvantibus, optimum inter alia esse consilium, hirudines ani venis applicare, edixi. Epicrisis. Rariora certe sunt fluxus hamorrhoidalis exempla, (Hoffm. Sst. T. IV. P. II. ) Nnn li486 Secr. II. Car. VIII. De doloribus & spasmis liberos in prima aetate per dispositionem parentum haereditariam infestantis: qui uti hoc in genere quasi naturalis salutaris & criticus habendus, ita omni cura & sollicitudine per paulo exquisitiorem victus rationem conservandus, neque ullo modo impediendus, nisi mox difficiles & subitaneas morbosas afflictiones expectare velimus: inter quas sunt illae praecipuae, quae a translatione sanguinis ex partibus inferioribus ad superiores facta pullulant, & rhevmatismi nomine veniunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
