Latin
CASVS X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 471
Unproofread scanNot analysed yet
modo hos dolores fuisse excitatos. Et quia per ipsius morbi paulo longiorem decursum, in corpore omni motu &exercitatione vacante, ipse sanguis &humores boni atque laudabiles in corruptum serosum liquamen conversi sunt, vero est simillivum contumaciam hujus affectus inde esse petendam. Denique notabilis haec observatio non praetereunda est, quod emetica &paulo fortiora infusa per clysterem, ad copiosas serositates e corporis latibulis eliciendas &exturbandas, tutiori longe modo ac validiora purgantia ore assumenda adhiberi possint.