Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 472
Unproofread scanNot analysed yet
E contra, capitis &dentium dolores, sede sua mutata, in humeros, brachia vel scapulas descendisse, identidem a nobis haud raro est animadversum. Quin, per experientiam obvium est, maxillam superiorem cum dentibus suis, dolore &spasmo frequentius ac inferiorem affici. §. III. Alia porro sedes est odontalgici doloris, qui in ipsius dentis cavitate, videlicet in funiculo isto vesiculari, ex membrana nervosa, vase arterioso, venos &lymphatico composito residet, videlicet si is ipse graviter, vel nimia, a sero stagnante, distensione, vel spastica constrictione afflictatur, praesertim ubi dens est cariosus, ipsaque caries ad funiculum modo dictum pertingit: siquidem certa "idiana experientia constat, cariosos dentes rhevmaticis affectionibus maxime tentari, eo quod quam facile, ob imbecillitatem hujus partis humores ibi stagnant atque subsistunt. IV. Quemadmodum in arthritide dolor, rubor, tumor, &febricula praesens est: ita haec omnia quoque in odontalgia fieri animadvertimus. Jungitur insuper copiosa salivae ex ore profusio, quae non aliam agnoscit causam, ac spasmum dolorificum, qui dum vasa lymphatica &venosa constringit, liberum sanguinis &seri regressum impedit; quam ob rem a subsistente sanguine salivalem illum laticem in glandulosa faucium loca copiosius secedere aequum est. Rhevmatismus intemperati &subito mutati aeris plerumque soboles evadit: atqui non secus res in odontalgia cedit, quae in corporibus dispositis praesertim cacochymicis quam facile oritur, si ea ex calida desubito in frigidam auram secedunt, vel si vere &autumno tempestas per vices austrina calida atque frigida est. Feminas freVti feminae prae sexu virili rhevmatismis magis sunt quentius ac obnoxiae: ita etiam odontalgiam frequentius experiuntur. viros affligit.