# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 474

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/474
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/474

Primum quod concernit nostrum propositum scopum, huic clysterum injectiones peccantem humorem divertendi gratia, quam maxime opitulabuntur. Vtplurimum enim sub gravioribus quibuscunque dolorum tormentis alvus pertinacius renititur, quam per enema lenitivum & stimulans salinum emollire atque educere nihil est convenientius: utpote, a cujus applicatione ingens statim dolorum levamentum aegrotantes recepisse observavimus. Praestat tamen ea ex domesticis usitatis, quam ex variis purgantium atque emollientium speciebus curiosius conflare. Dein quoque inter ea quae humorum impetum a partibus superioribus ad inseriores invitant, pediluvia egregiam operam collocant: quae ex sola aqua pluviali vel fluviatili cum furfuribus triticeis, adiecto sapone Veneto decocta praeparari atque circa somni tempus in usum vocari possunt; adhibita tamen hac cautela, ut pedes diutius atque paulo profundius in ea dimittantur, neque nimis calide, sed tepide tantummodo admoveantur. III. Huic praedictae intentioni non minus satisfaciunt, quae leni stimulo alvum clementer subducunt, inter quae, uti in omnibus tam arthriticis quam rhevmaticis, ita etiam in odontalgicis affectionibus, mannata & ex cassia recenti parata, utpote quae simul acrimoniam humorum contemperandi virtutem possident, praesertim si in sero lactis dulci vel lacte asinino, aut etiam in fonte minerali v. g. acidulis Schvvalbacensibus dissolvuntur, praecipuas sibi partes vindicant. In corporibus aetate florentibus & quorum vasa niVenae Sect. quando adbimio sanguine turgent, si vel ob transpirationem prohibitam benda?

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
