Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 476
Unproofread scanNot analysed yet
Interea tamen non omnes aeque hanc medicationem ferre potuisse, &in quibusdam graves capitis dolores, hemicraniam, vertiginem, oculorum dolorem pressorium sic excitatos fuisse observavimus. VIlI. Quod si vero dolor acerbus maxime in carioso dente consistit, liquor anodynus mineralis vel solus, vel cum balsamo nostro vitae permixtus, ope gossypii dentibus, inditus egregium praestare solet levamen. In corporibus humidioribus una vel altera plei caryophillorum gutta, item olei origani Cretici, nec non buxi destillati carioso denti instillata vel cum gossypio applicata, opem non contemnendam affert. Mixtura ex spiritu vini camphorato cum croco, castoreo &opio permixta gingivis atque excavatis dentibus admota, non secus ac ejusmodi linimentum in rhevmatismo &arthritide exterius applicatum, insignis persaepe levaminis esse solet. IX. Ceterum, uti accuratum vivendi regimen ad praeservationem affectuum chronicorum, &etiam dolorum, utile semper ac proficuum est: ita illud ipsum in nostro affectu non minorem adfert utilitatem. Diaeta vero primario in eo consistit, ut aegri ab omnibus salsis acribus induratis &nimium aromatisatis cibis, vino praesertim acido &liquoribus spirituosis, omnibusque alvum duram &adstrictam quae reddunt abstineant, auram frigidiorem, ventum praecipue ex Borea flantem quam sedulo vitent, caputque maxime ab eo arceant. . Et sicut in omnibus rhevmaticis affectionibus praecavendis nullum praestantius ipso sufficienti motu &exercitatione tatione corporis datur remedium: ita id ipsum quoque in chronicis &saepe recidivantibus odontalgiis commendationem meretur.