# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 477-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/477-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/477-2

CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Quando atrocior odontalgia a dente carie infecto at Canteria. que excavato proficiscitur, si situs id permittat, cauterium ignitum ab exercitato Chirurgo dextre applicatum, omnia decantatissima etiam remedia superat: siquidem funiculo illo nerveo, in quo doloris sedes est, exusto, & putredine, ignis ope, e dente sublata, dolorem non modo penitus exspirasse, sed & foetidam cariem prohibitam fuisse, pluries etiam in nobis ipsis observavimus. Quin hac ratione quoque dens setvari potest, si modo ejus cavitati postea cera cum mastiche mixta, quo impediatur ciborum & aeris frigidioris ingressus, intrudatur. II. Quae si non Quod si vero dirum illum in dente dolorem excitant locum invecaries, cavitatem efformaverit minus idoneam, ut cauterium niunt dem commode non admitti possit: extema tamen, atque interne quo evellendus. que in usum vocata remedia nullius efficaciae sunt, nihilominus a diutius affligente dolore gravioris mali periculum imminet; vix datur certius remedium, ac dentis affecti, a circumspecto Chirurgo, idonea encheiresi celebrata evulsio. III. Sed tenendum circa hanc operationem, ne ipso in Soluta tamen prius pleparoxysmo, ubi dolorum vehementia quam maxime urget, instituatur. thora. Neque facile in plethoricis, ubi capitis temporum & genarum venae tument, vasaque arteriosa vehementius pulsant, nisi prius justa sanguinis extracta fuerit quantitas, dentis evulsionem tentare convenit. Testantur enim Oo0 3 practicorum hinc inde recensitae observationes, lethalem persaepius haemorrhagiam, a dentibus praesertim molaribus improvide extractis excitatam fuisse. Observationum fide constat, venarum sublingualium incisionem in graviori odontalgia eximiam tulisse opem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
