# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 477

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/477
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/477

vel aliis demum ex causis, acerbi oboriuntur dentium dolores, primae aeque ac secundae indicationi therapeuticae omni ex parte satisfacit venae in pede instituta sectio; quae utique tam ad humores ad superiora congestos, inferius invitandos, quam ad aequabilem eorum per omnis generis vasa circuitum restituendum ut & materiam hostilem e corpore eliminandam praesidium atque auxilium pollicetur insignissimum, aliis omnibus praeferendum. Quod si materia peccans odontalgicos dolores efficiDiaphoreti. ens, discutienda atque educenda est, egregie huc conferunt ipsa diaphoretica, blandiora tamen & sedativa simul virtute conspicua, e quorum numero electuarium ex rob sambuci, admixtis cornu cervi usto, antimonio diaphoretico & nitri aliquot granis, cum aqua florum sambuci propinatum, laudem certe meretur amplissimam, praesertim si repetatur. & regimen sudoriferum exactius paulo observetur. VI. Acidularum Non raro evenit, ut horum dolorum saevitia a serosa usus. foveatur illuvie, quod fit in cacochymicis scorbuticis, & catharrosis phlegmaticis corporibus, ubi malum saepius quoque revertitur. Tunc autem ego ad molestissimum malum praescindendum non certius, tutius nec praesentius, quam in convenienti thermarum vel acidularum usu inveni praesidium, praecipue si in subjectis tenerioribus & biliosis cum lacte asinino permiscentur. VII. Sacculi speJam quod remedia externa concernit, sacculi ex speciciebus emolobus paregoricis emollientibus, videlicet ex floribus sampuci, lientibus reOOO 2 pleti. meliloti, chamomillae vulgaris, baccis lauri, juniperi, semine carvi, milii & sale tosto parati, qui si tepide applicantur, ex omni remediorum genere securissima sunt. A susfimigiis quoque v. g. fumo succini, resinae styracis, benzoes, olibani, gummi elemi, per infundibulum vel linteorum ope dentibus affectis admisso, insigne dolorum levamen secutum fuisse novimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
