# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 478

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/478
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/478

Nos etiam hoc medendi genus admittimus, sub hac adhibita tamen cautione, ut incisio venarum paulo subtilior sit, alvusque libera existat: quinimo pediluvia in usum, prius quam vena secetur ducenda statuimus. Si vero nimia sanguinis copia corpus turgeat, sanguinem e pedis vena detrahere expedit: ubi dolore adhuc persistente, postea forte raninas pertundere conducibile erit. Peculiare id habent remedia odontalgica externa, ut nunc juvamentum afferant, nunc in eodem corpore nihil efficiant, & nullum adhuc constans & perpetuum contra dentium cruciatus reperiatur remedium. Securissimum itaque est, stagnantium & acrium humorum lenem & successivam procurare discussionem, & ab aeris frigidi injuria partem affectam quam sedulo defendere: id quod sacculi superius recensiti, mitiora quoque diaphoretica omni ex parte praestant. VI. In corporibus cachecticis, quorum vasa ingenti vitiosi seri colluvie repleta sunt, & quae artuum doloribus alias frequenter vexata fuerunt, blandiora evacuantia in cassum exhibentur. Sed duriori cuneo hic opus est, atque ad paulo validiora properandum. Inter plura alia autem quae huic scopo inserviunt, pilulae ex gummi ammoniaco depurato, trochiscis alhandal, extracto fibrarum hellebori nigri, mercurio dulci, cinnabari praeparato, croco & castoreo compositae eminent, & ob laudatissimum successum, expectationi desideratae respondent. §. VII. VII. Mixtura doMixtura ex spiritu vini camphorato, essentia croci lores extemnucistae, & Ipiritu cornu cervi volatili vinoso concinnata plo sedans. ad guttas aliquot naribus excepta, admirandum plane in modum acutissimos etiam dentium dolores in momento sedat atque profligat: cujusmodi effectus a liquore anodyno cum balsamo vitae liquido n. maritato identidem expectandus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
