Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 480
Unproofread scanNot analysed yet
Ego in consilium arcessitus, primum atroci illi dentium dolori, qui valde urgebat, subveniendum esse duxi: quem in finem latus affectum linimento, ex una balsami nostri vitae &duabus liquoris anodyni partibus inungere jussi; quod etiam gossypii ope denti qui cariosus fuit admotum, levamen non mediocre attulit. Postea exquisitam victus rationem imperavi: quae in eo consistebat, ut omnem aerem inclementem, ventos impetuosos maxime, ac solis aestum evitaret, &exercitationes corporis, equo vel curru vehendo, vel ambulando cum moderatione tamen, quia iis assuetus erat, non intermitteret; loco potus ordinarii decoctum temperatius ex radice chinae, cortice ligni sassafras, passulis, atque pauxillo cinnamomi paratum bibat, parcius vero vinis spirituosis utatur, vel saltem tenuia Mosellana &huic similia, aut valde diluta cum aqua hauriat. Praeter rectam vivendi rationem, in qua constanter pergere debet, etiam haec malo expugnando accommodata remedia ad usum proposui. Adeoque infusum Theiforme ex melissa, salvia, veronica, betonica, corticibus citri recentibus, cardamomo, justa dosi mixtis, mane sumendum in lecto cum lenioris sudoris expectatione suasi. Ante prandium Elixirii nostri balsamici drachmam cum pauxillo vini &aquae caperet, atque ad alvum liberam servandam bis in septimana passulas Corinthiacas rhabarbarinas ad unciam, ante lecti introitum sumeret, consului: ad tussim vero levandam, oleum amygdalarum dulcium sine igne paratum, cum duabus partibus syrupi capillorum veneris permixtum, in avenaceo jusculo circa noctem usurparet auctor fui. Praeterca frictiones in capitę &dolore affectis partibus mane &sero adhiadhibendas, eum pannis succini fumo imbutis, calidis, plurimum commendavi, atque ante omnia ut caput &partes superiores a frigore muniret, suasi.