# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 482

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/482
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/482

In altero conjugio, quod plane fuit sterile, per aliquot annorum spatium, tempore potissimum vernali & autumnali, permolestis & gravibus in capite defluxionibus, coryza, gravedine, dentium acerbo dolore, tumoribus faucium, uvulaeque prolapsu misere admodum fuit tentata: quae symptomata duos, quanTumor internus faucium doque tres menses continuarunt. non mediocris ita saepius compressit mandibulas, ut os deducere, nisi quantum sufficeret ad sorbillanda iuscula vel tenuiMultis usa domesticis ores cibos capiendos, non potuerit. & pharmaceuticis remediis: sed cuncta effectu plane frustraneo. Cum in pleniorem morbi statum ejusque causas inquirerem, cognovi eam cum marito inferiorem domus humili loco suae stationem inhabitare & in ipsa dormire, quae cum minus a ventibus perflari queat, aer inclusus quam facile vappidus & humidus redditur; deinceps in quieto semper vitae genere versata est: tertio in conjugio sterili vixit & menses longe parciores quam superioribus annis experta, singulo quoque vere & autumno His pervenae sectionem in brachio admittere consuevit. spectis & diligenter expensis, vitiosi seri potius illuviem, in hoc corpore quam sanguinis redundantiam peccare judicavi. Quare non tam ad sanguinis quantitatem detrahendam, quam ad seri intemperati & impuri nimiam copiam impediendam ino e corpore exturbandam, & ad robur toticorpori, capiti inprimis, conciliandum medicationis consilium direxi. Suasi igitur, ut mutaret conclave & dormitorium, atque in loco difflabili altiori vitam ageret: dein, ut intermedio tempore quo libera erat ab hoc affectu, a copiosiori cibo, carnibus elixis & pinguioribus jusculis, a coena etiam abstineat, & corpus labore & motu moderatiori exerceat, praecepi. Loco cerevisiae crassioris aquam coctam cum cinamomo, cortice l. sassafras, passulis & quarta vini parte mixtam bibat; & singulis mensibus, bis vel ter pilulis meis balsamicis polychrestis, & totidem in septimana vicibus elixirio balsamico temperato utatur edixi. Demum balsamo nostro liquido caput inungendum, & aqua cum vino remixta, in qua aliquot guttulae balsami dicti instillatae, os frequentius colluendum con mendavi. Epicrisis. In ejusmodi diuturnis crebrius recurrentibus rhevmaticis affectibus profligandis, Medicus qui consultatur, probe semper prius statum corporis, causas antecedentes & concurrentes investigare debet; siquidem utplurimum sagax & circumspectus Philiater, permolestas has diuturnas fluxiones seu rhevmata, a tenuiore & excrementitio sero ex atonia solidorum oriundo, potius quam a sanguinis boni redundantia dependere atque produci deprehendet. Et tunc pessimo consilio largiores sanguinis detractiones proponuntur, quae naturam imbecilliorem reddunt & ad morbosas afflictiones disponunt. Ego in doloribus rhevmaticis arthriticis neque minus in catharrosis defluxionibus, singulari semper cum fructu diaetam, ut ita loquar, emaciantem commendavi & imperavi; quae in detractione copiosi alimenti, abstinentia ab omnibus quae copiosum alunt nutrimentum tam cibis quam potibus, tufficienti motu & exercitatione corporis, tenuique ac levi potu consistit; interposito nonnunquam apto balsamico laxante & roborante. A quibus auxiliis, in ejusmodi abigendis & avertendis morbis, ampliorem me semper consecutum fuisse opem, ac ab aliis pharmaceuticis remediis omnibus, sancte adstruere & affirmare possum. Savus denti

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
