# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 484

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/484
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/484

Quum per annum sanguinis missionem non passus fuerat, ex meo consilio venae circa pedis malleolum tacta incisio, & plus quam decem unciae extractae; quae vacuatio cum cuphoria celebrata quandam horum pathematum remissionem largita fuit, pulsu inde valentiori reddito. Ipse sponte sua ante lecti ingressum, quum per syringam tabaci hauriret fumum, aquae frigidae fontanae mensuram successu temporis epotavit, cubitumque petens corpus stratis probe texit atque circumvolvit. Hinc largissimus in toto corpore subortus sudor per integram noctem manavit. Inde expergefactus, omnis dolor a capite & dentibus, felicissime fuit abactus Epicrisis. Quandocunque dolores gravativi & thevmatici artuum, capitis, imo dentium, a sanguinis κατ ἔξοχην sic dicti consistentis & rubicundi redundantia, quae impeditioris humoerum circuitus & secretionis atque excretionis imminutae parens est, potius quam a seri impuri copia So decubitu in eusarcis & bene pastis corporibus oboriuntur; ipsa ratio sana medico-practica dictitat, ad liberiorem circuitum sanguini & humoribus conciliandum, sectionem venae remedium esse aptissimum. Et tunc ordinario pulsus major, auctior & fortior post sanguinis vacuationem sequitur, qui certum minimeque fallax, ex redundante illo purpureo liquore morbum provenisse, indicium exhibet. Deinceps insignes aquae purae fontanae frigidae sudoriferas & discutientes virtutes, hic casus magis conspicuas atque illustriores reddit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
