# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 489

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/489

Suasi, ut interne electuarium superius recensitum, cujus basin constituit rob sambuci, repetitis vicibus sumeret; externe vero balsamum nostrum vitae naribus susciperet & denti essentiam castorei, inderet: quo dolor etiam mitigatus fuit. Tandem dentis extractione tacta, dolor nunquam rediit, Epicrisis. Haec memoratu digna observatio luculenter docet, quam incerta & infida sint specifica sic dicta antodontalgica externa, idque hanc ob rationem, quod fibrarum & pororum in partibus solidis textura, & ab ea dependens debilitas non semper eadem maneat, sed brevi ab ipsis etiam medicamentis mutari possit: quo sit, ut idem remedium non eundem, sed alienum plane saepe numero praestet effectum. Parum itaque auxilii cum expectandum sit ab externis, consultius semper procedimus, si curam ejusmodi affectuum congruis internis remediis adgrediamur & prosequamur, affectamque partem tantummodo in temperato calore & in exspiratione aequabili & liberiori detineamus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
