Latin
METHODVS MEDENDI GENERALIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 491-2
Unproofread scanNot analysed yet
METHODVS MEDENDI GENERALIS. In curatione hujus dira tyrannide aures exercentis af- Dolor compofectus, omni ratione eo annitendum est, ut dolorum illa vehementia, quae causam interdum gravissimis symptomatibus praebet, componatur vel saltim mitigetur. Id quod variis quidem modis tentari atque obtineri potest. Nos autem aliis cunctis, pulveres nitrosos cinnabarinos, liquorem nostrum anodynum mineralem, nec non emulsiones seminum IV. frigidiorum majorum praeferimus. Quibus nihil proficientibus, ad opium rite correctum fugiendum est, quo nomine massam pilularum de styrace, Starckei, Wildegansii, laudanum liquidum Sydenhami, vel cydoniatum Helmontii commendamus.