Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 493-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES Quid agenQuandocunque dolor aurium a causa externa, immii dum, si a sa v. g. dura mole in aurem provenit, cujus rei exempla acausa extérpud HILDANVM prostant, tunc in ipsa doloris saevitia na in aurem neutiquam tentanda erit extractio cum forcipe vel alio in illapsa otalstrumento: eo, quod non modo frustra hoc tentamen susci gia oritur? pitur, sed &dosor mirum adauctis symptomatibus intolerabilis redditur. Sub doloris enim impetu nerveus auditorius meatus vehementiori spasmo constringitur, ut adeo, quacunque demum etiam leviori vi externa accedente, dolor exacerbetur, &meatu sic angustiore e vadente, materiae exitus eo magis prohibeatur. Rebus ita se habentibus, fotus supra dicti potius locum invenit applicatio vel aliquot olei amygdalarum amararum in aurem instillatio; quippe quod praeter vim demulcentem, sedativa quoque facultate est instructum: qua ratione, dum membranae tensae emolliuntur &relaxantur, sola oborta sternutatione, corpusculum illapsum simul &semel sponte excussum fuisse, novimus.