# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 494

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/494

Atqui, cum huc apprime quadrent, quae monumentis suis reliquit TRALLIANVS, non possumus, quin ejus de hac re sententiam ad verbum recenseamus, quae libr. III. cap. Ill. ita se habent: Si lapillus, aut faba, aut aliud quicquam in aurem incidat, specillum lana involutum in resinam terebintbinae aut glutinosum aliquod intingito, ac ubi in aurem injeceris leniter protrabito, & sternutamentum excitans, os & nares obturato. Nam spiritus intentione, quae ita sit, id quod intus impactum est, expellitur. Hoc autem continuo facito diligentiam adhibito, ut quam primum eximatur. Sin autem neque sic exciderit, inflammatione oboriente, convulsiones saepe comituntur, ut etiam aegri de vita periclitentur. Quare oleum quoque tepidum frequenter infundere oportet: sic enim locis inflammatione liberatis, id quod insidet, facile eximetur. II. Otalgia plerumque a causa interna solvitur & abscessu finitur, dum materia purulenta ichorosa, ex ipsis glandularum meatum auditorium externe obsidentium atque cerumen alias largientium poris & tenuibus canaliculis, stillat. Ad quas etiam in infantibus praesertim qui spongiosioris corporis sunt habitus, tantus saepe humoris serosi sit affiuxus, ut ingens foetidi & purulenti humoris copia quotidie exeat. Sub tali morbi statu humorum impetus per laxantia leniora, mannata, rhabarbarina passulata, aliquoties repetita divertendus, vel pediluviorum, vesicatoriorum, aut cucurbitularum ope in provectioris praesertim aetatis hominibus, ad inferiora invitandus est. Hac ratione molestus hic aurium fluxus successive minuitur, & salvo auditus organo sanatio perficitur. §. III. Quando major jam puris copia post inflammationem Leniter exsiccanda.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
