Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 496
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. CASVS I. Nobilissima Virgo quinquagesimum quae jam complevit annum, activi ingenii, sanguineae constitutionis, decem abhinc annos dolorificis partium externarum fluxionibus a sanguine nimium abundante, &ob ejus tardiorem progressum impuriore reddito subortis continuo fere fuit obnoxia. Me quum hac de re consuleret, ut ter minimum singulis annis nimiam redundantis sanguinis quantitatem e secta vena detrahi curaret, auctor fui: unde melius etiam se habuit. Consueta vero hac sanguinis eductione aequinoctio autumnali intermissa, atque sudore nocturno usitato, ex improvida brachii dextri refrigeratione, cohibito, postero die ingenti dolore una cum tumore in ejusdem brachii cubitu tentata fuit; qui adeo sensim increscebat, ut brachium neque flectere neque attollere potuerit. Ad hanc molestiam abigendam, amicarum suasu, frequentius ex gummatibus resinosis, succino, tacamahaca, usa est suffimigio: quo remissior quidem dolor redditus, sed tumor mutata sede superiorem humeri partem invasit, qui insignem in magnitudinem increscebat. Huic cum a Chirurgo emplastrum applicaretur, evanuit ex parte quidem, sed in dextrum capitis latus irruens, in aure potissimum horrendum &acutum dolorem, ut vix ferendo illi par esset aegrota, introduxit. Totum dein caput insigniter tumefactum comparuit, auditus aderat summa difficultas, atque e naribus aliquot sanguinis guttae cum mucosis multis humoribus secesserunt. Consilium meum, cum per Medicinae Candidatum qui mihi ad manus erat exquireret, consultum primo omnium duxi, ut saperiretur vena pedis sinistri, quo abundanti nimium sanguini quodammodo exitus detur; deinceps, ut infuso foliorum sennae &rhabarbari cum decocto passularum minorum, sordes e primis viis blande educerentur.