# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 497

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/497

Quibus praemissis, tenuem victum & pro potu decoctum, ex radice sarsaparillae, glytirrhizae & floribus papaveris rhoeados sumendum imperavi; atque ad successivam transpirationem & uberiorem pravi humoris subsistentis promovendam difflationem, ut aequali lecti calore corpus foveret, & mixturam, ex aqua florum sambuci, cornu cervi usto, antimonio diaphoretico & pauxillo nitri frequentius usurparet, laterique dolenti sacculum supra deseriptum leniter calefactum applicaret, suasi. Er ita circa undecimum diem, largo sudore sponte erumpente, totum corpus fuit perfusum, evanescente penitus permolesto accidente. Cum vero auditus gravitas cum dolore pressorio remaneret, consilium dedi, ut panis cum semine foeniculi igne cocti, recenter ex furno extracti & discissi vaporem meatui auditorio reiteratis vicibus admitteret. Quo pacto expurgata demum pilulis balsamicis & cephalicis nostris, sordium mole, pristinae valetudini sensim sensimque Nobilissima Patiens fuit restituta. Epicrisis. Ex hujus affectus generandi, pariter ac eum curandi modo, Medicorum juniores plura ad praxin utilia momenta capere & depromere possunt. Primo, quod dolores ejusmodi rhevmatici, a venae sectione neglecta & sudore consueto salutari cohibito, originem suam ducere possint. Dein, quod ad eos abigendos suffimigia non satis sint secura remedia, dum tonum cutanearum fibrarum nimium augendo, pravorum humorum motum ad interiora convertunt, quum potius ejusmodi vitiosi humores sensibilioribus corporis partibus & poris inhaerescentes successive & placide commovendi, & ad liberiorem exhalationem incitandi sint. Et quod, tertio, in ejusmodi pertinacibus rhevmatibus profligandis longe magis circumspecte & efficaciter agat Medicus, si non multis activioribus sudoriferis naturam lacessat, sed tempus expectando, blandis & temperatis ad diapnoen disponentibus reme(Hossm. Sst. T. IV. P. II. ) Rrr mediis utatur: qua ratione contingit, ut natura sponte saepe critice & salutariter morbum solvat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
