Latin
CASVS III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 499-2
Unproofread scanNot analysed yet
CASVS III. Generosae feminae, viduae consiliarii Aulici filia, decem annorum puella, tenerioris &mollioris naturae, de languore inappetentia &doloribus abdominis, pungitivo etiam circa hypochondria, querelas cum ejulatu instituit maximas. So mnus erat exiguus, cum pavore plerumque comitatus. Prae sentiam vermium horum pathematum causam cum judicavissem; quae iis &enecandis &expellendis accommodata videbantur, a me fuerunt praescripta: at vero in cassum adhibita. In lecto detenta per mensem &ultra, perpetuas de hisce symptomatibus movebat querimonias. Tandem facta dolorum ex imo ventre evanescentia, cephalalgia cum auditus difficultate graviter tentabatur. Accessit assidua vigilia, adeo ut per quatuor &quod excurrit hebdomadum spatium ne horam quidem capere somnum potuerit. Quotidie delirabat; nec quicquam cibi vel potus assumsit, auditu penitus amisso. Nihil ad vitam &vires conservandas praeter intritum cerevisiae cum pane cepit: quippe medicamina cuncta, Freomnia juscula atque alimentorum genera respuebat. quenter aegram invisebam: &quum urgeret consilium moestissima mater, me nihil certi de morbo ejusque eventu edicere posse fassus sum, DEO, naturae &tempori opus relinquere strr 2 Tandem praeter omnem opinioquere confultius ducens.