# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 499-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, CASVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/499-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/499-2

CASVS III. Generosae feminae, viduae consiliarii Aulici filia, decem annorum puella, tenerioris & mollioris naturae, de languore inappetentia & doloribus abdominis, pungitivo etiam circa hypochondria, querelas cum ejulatu instituit maximas. So mnus erat exiguus, cum pavore plerumque comitatus. Prae sentiam vermium horum pathematum causam cum judicavissem; quae iis & enecandis & expellendis accommodata videbantur, a me fuerunt praescripta: at vero in cassum adhibita. In lecto detenta per mensem & ultra, perpetuas de hisce symptomatibus movebat querimonias. Tandem facta dolorum ex imo ventre evanescentia, cephalalgia cum auditus difficultate graviter tentabatur. Accessit assidua vigilia, adeo ut per quatuor & quod excurrit hebdomadum spatium ne horam quidem capere somnum potuerit. Quotidie delirabat; nec quicquam cibi vel potus assumsit, auditu penitus amisso. Nihil ad vitam & vires conservandas praeter intritum cerevisiae cum pane cepit: quippe medicamina cuncta, Freomnia juscula atque alimentorum genera respuebat. quenter aegram invisebam: & quum urgeret consilium moestissima mater, me nihil certi de morbo ejusque eventu edicere posse fassus sum, DEO, naturae & tempori opus relinquere strr 2 Tandem praeter omnem opinioquere confultius ducens.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
