Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 50
Unproofread scanNot analysed yet
Patet quoque: tormina &cruciatus imi ventris cum alvi copiosis dejectionibus, sanguinis a partibus superioribus ad inferiores impetum derivasse &sic mali pertinaciam expugnasse. Quo egregie confirmatur insignis utilitas eorum, quae alvum subducunt &biliosum serum educunt in rebellibus ejusmodi pectoris morbis. Simul vero innotescit: per accidens quandoque salubritatem afferre, per se nociva, uti in nosto cibus incongruus flatulentus, tormina impensa suscitans. Ceterum hac observatione docemur, decocta ex herbis vulnerariis, quae temperata amaritie &adstrictione nimis relaxata vasa firmant &roborant, ad perfectam hujus mali sanationem, ut non amplius redeat: modo viscera adhuc sint integra, utilissimam exhibere efficaciam.