# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 50

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, OBSERVATIO. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/50

Patet quoque: tormina & cruciatus imi ventris cum alvi copiosis dejectionibus, sanguinis a partibus superioribus ad inferiores impetum derivasse & sic mali pertinaciam expugnasse. Quo egregie confirmatur insignis utilitas eorum, quae alvum subducunt & biliosum serum educunt in rebellibus ejusmodi pectoris morbis. Simul vero innotescit: per accidens quandoque salubritatem afferre, per se nociva, uti in nosto cibus incongruus flatulentus, tormina impensa suscitans. Ceterum hac observatione docemur, decocta ex herbis vulnerariis, quae temperata amaritie & adstrictione nimis relaxata vasa firmant & roborant, ad perfectam hujus mali sanationem, ut non amplius redeat: modo viscera adhuc sint integra, utilissimam exhibere efficaciam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
